LEMNIAE Mulieres

LEMNIAE Mulieres
LEMNIAE Mulieres
viros omnes praeter Thoantem Regem (a quo Hypsipyle filia manus abstinuerat) internecione sustulêrunt, eo quod illi uxores aversati, quo ab eis discederent, bellum Thracibus intulêrunt, ut qui pessimum earum odorem a Venere immissum ferre non possent. Myrtilus tamen secundo Lesbiacorum aliter. Scribit enim Medeam, cum iuxta Lemnon Argonautae a Colchide redeuntes navigarent, prae zelotypia venenum in Lemnon iecisse, quo Lemniis feminis gravissimus atque intolerandus est iniectus foetor. Argonautae igitur ad ins. appulsi passim cum feminis coiêrunt, benigne ab illis accepti. Aeschylus tamen in Hypsipyle eas in armis egressas Argonautas accessu prohibuisse scribit, quoad illi iure iurando fidem fecêrunt, se cum iis coituros. Sophocles etiam in Lemniis proelium grave inter utrosque commissum scribit: quos secutus videtur Stat. in Theb. Ibi cum Argonantae deliciis et voluptati vacantes, morae aliquantum traxissent, ab Hercule increpiti ad Samothraciam navigârunt, ubi Cabiris sunt initiati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • THOAS — I. THOAS Acarnaniae fluv. Vide Achelous. II. THOAS antis, Tauricae regionis Rex, ad quem delata est Iphigenia Agamemnonis filia, et ab eo Tauricae sacris praefecta. Eum postea occidit Orestes, a sorore adiutus, cum illum quoque Thoas Dianae arae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”